1 " Audite verbum Domini,filii Israel,quia iudicium Dominocum habitatoribus terrae:non est enim veritas, et non est benignitas,et non est scientia Dei in terra;
2 maledictum et mendaciumet homicidium et furtum et adulterium inundaverunt,et sanguis sanguinem tetigit.
3 Propter hoc lugebit terra,et infirmabitur omnis, qui habitat in ea,cum bestia agri et volucre caeli,sed et pisces maris auferentur.
4 Verumtamen non sit qui contendatnec qui arguat,sed tecum iudicium meum, sacerdos.
5 Et corrues plena die,et corruet etiam propheta tecum nocte;et perdam matrem tuam.
6 Perit populus meus,eo quod non habuerit scientiam.Quia tu scientiam reppulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;et quia oblitus es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.
7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi;gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8 Peccatum populi mei comeduntet ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9 Et erit sicut populus sic sacerdos;et visitabo super eum vias eiuset opera eius reddam ei.
10 Et comedent et non saturabuntur;fornicabuntur et non multiplicabuntur,quoniam Dominum reliqueruntin non custodiendo.
11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
12 Populus meus in ligno suo interrogat,et baculus eius annuntiat ei;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicantur a Deo suo.
13 Super capita montium sacrificantet super colles accendunt thymiama,subtus quercum et populum et terebinthum,quia bona est umbra eius;ideo fornicantur filiae vestrae,et sponsae vestrae adulterae sunt.
14 Non visitabo super filias vestras,cum fuerint fornicatae,et super sponsas vestras,cum adulteraverint,quoniam hi ipsi cum meretricibus seceduntet cum prostibulis delubrorum sacrificant,et populus non intellegens corruet.
15 Si fornicaris tu, Israel,non delinquat saltem Iuda;et nolite ingredi in Galgalaet ne ascenderitis in Bethavenneque iuraveritis: "Vivit Dominus".
16 Quoniam sicut vacca lasciviensIsrael contumax est;nunc pascet eos Dominusquasi agnum in latitudine?
17 Particeps idolorum Ephraim,dimitte eum.
18 Transiit convivium eorum,fornicatione fornicati sunt,diligunt vehementerignominiam impudicitiae.
19 Ligabit spiritus eos in alis suis,et confundentur a sacrificiis suis.