1 "Venite, et revertamur ad Do minum,quia ipse laceravit et sanabit nos,percussit et curabit nos.
2 Vivificabit nos post duos dies,in die tertia suscitabit nos,et vivemus in conspectu eius.
3 Sciamus sequamurque,ut cognoscamus Dominum.Quasi diluculum praeparatus est egressus eius,et veniet quasi imber nobis temporaneus,quasi imber serotinus irrigans terram".
4 Quid faciam tibi, Ephraim?Quid faciam tibi, Iuda?Caritas vestra quasi nubes matutinaet quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi per prophetas,occidi eos in verbis oris mei,sed ius meum quasi lux egredietur;
6 quia caritatem volo et non sacrificium,et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum;ibi praevaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium iniquitatemmaculata sanguine.
9 Et quasi insidiantes virum latronescaterva sacerdotum;in via interficiunt pergentes Sichem,vere scelus operantur.
10 In domo Israel vidi horrendum:ibi fornicationes Ephraim,contaminatus est Israel.
11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis,cum convertero sortem populi mei.