1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?Quid, fili votorum meorum?
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuamet vias tuas illis, quae delent reges.
4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,nec magistratus desiderare siceram,
5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorumet mutent causam omnium filiorum pauperis.
6 Date siceram pereuntiet vinum his, qui amaro sunt animo:
7 bibat et obliviscatur egestatis suaeet doloris sui non recordetur amplius.
8 Aperi os tuum pro mutoet causis omnium filiorum, qui pereunt;
9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est,et iudica inopem et pauperem.
10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?Longe super gemmas pretium eius.
11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
13 DALETH. Quaesivit lanam et linumet operata est delectatione manuum suarum.
14 HE. Facta est quasi navis institorisde longe portans panem suum.
15 VAU. Et de nocte surrexitdeditque praedam domesticis suiset cibaria ancillis suis.
16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum;de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suoset roboravit brachium suum.
18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius;non exstinguetur in nocte lucerna eius.
19 IOD. Manum suam misit ad colos,et digiti eius apprehenderunt fusum.
20 CAPH. Palmas suas aperuit inopiet manum suam extendit ad pauperem.
21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis:omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi;byssus et purpura indumentum eius.
23 NUN. Nobilis in portis vir eius,quando sederit cum senatoribus terrae.
24 SAMECH. Sindonem fecit et vendiditet cingulum tradidit Chananaeo.
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,et ridebit in die novissimo.
26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,et lex clementiae in lingua eius.
27 SADE. Consideravit semitas domus suaeet panem otiosa non comedit.
28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,vir eius et laudavit eam:
29 RES. " Multae filiae fortiter operatae sunt,tu supergressa es universas ".
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum,et laudent eam in portis opera eius.