12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium bona ".
16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? ".
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.