1 Vae, provocatrix et inquinata,civitas violenta!
2 Non audivit vocem,non suscepit disciplinam;in Domino non est confisa,ad Deum suum non appropiavit.
3 Principes eius in medio eiusleones rugientes;iudices eius lupi deserti,ossa non relinquunt in mane.
4 Prophetae eius vaniloqui,viri fallaces;sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
5 Dominus iustus in medio eiusnon faciet iniquitatem;mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit;nescivit autem iniquus confusionem.
6 " Disperdidi gentes,dissipati sunt anguli earum;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat;desolatae sunt civitates eorum,non remanente viro nec ullo habitatore.
7 Dixi: Nunc timebis me,suscipies disciplinam!Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam.Verumtamen acceleraverunt corrumpereomnes actiones suas.
8 Quapropter exspecta me,dicit Dominus,in die qua surgam ut testis;quia iudicium meum, ut congregem genteset colligam regna,ut effundam super eas indignationem meam,omnem iram furoris mei;in igne enim zeli meidevorabitur omnis terra.
9 Quia tunc reddam populislabium purum,ut invocent omnes in nomine Dominiet serviant ei umero uno.
10 Ultra flumina Aethiopiae,inde supplices mei,filii dispersorum meorumdeferent munus mihi.
11 In die illa non confunderissuper cunctis actionibus tuis,quibus praevaricata es in me;quia tunc auferam de medio tuimagniloquos superbos tuos,et non adicies exaltari ampliusin monte sancto meo.
12 Et derelinquam in medio tuipopulum pauperem et egenum ".Et sperabunt in nomine Dominireliquiae Israel.
13 Non facient iniquitatemnec loquentur mendacium;et non invenietur in ore eorumlingua dolosa,quoniam ipsi pascentur et accubabunt,et non erit qui exterreat.
14 Lauda, filia Sion;iubilate, Israel!Laetare et exsulta in omni corde,filia Ierusalem!
15 Abstulit Dominus iudicium tuum,avertit inimicos tuos;rex Israel, Dominus, in medio tui,non timebis malum ultra.
16 In die illa dicetur Ierusalem: Noli timere, Sion;ne dissolvantur manus tuae!
17 Dominus Deus tuus in medio tui,fortis ipse salvabit;gaudebit super te in laetitia,commotus in dilectione sua;exsultabit super te in laude
18 sicut in die conventus ". Auferam a te calamitatem,ut non ultra habeas super ea opprobrium.
19 Ecce ego interficiamomnes, qui afflixerunt tein tempore illo;et salvabo claudicantemet eam, quae eiecta fuerat, congregabo;et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
20 in tempore illo, quo adducam vos,et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudemomnibus populis terrae,cum convertero sortem vestramcoram oculis vestris ",dicit Dominus.