1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorumet in via peccatorum non stetitet in conventu derisorum non sedit,
2 sed in lege Domini voluntas eius,et in lege eius meditatur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,quod fructum suum dabit in tempore suo;et folium eius non defluet,et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic,sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
5 Ideo non consurgent impii in iudicio,neque peccatores in concilio iustorum.
6 Quoniam novit Dominus viam iustorum,et iter impiorum peribit.