1 Preces afflicti, qui defessusangorem suum ante Dominum profundit.
2 Domine, exaudi orationem meam,et clamor meus ad te veniat.
3 Non abscondas faciem tuam a me;in quacumque die tribulor,inclina ad me aurem tuam.In quacumque die invocavero te,velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei,et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum,etenim oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus meiadhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis,factus sum sicut nycticorax in ruinis.
8 Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei,exardescentes in me per me iurabant.
10 Quia cinerem tamquam panem manducabamet potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et increpationis tuae,quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,et ego sicut fenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes,et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion,quia tempus miserendi eius,quia venit tempus,
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius,et pulveris eius miserentur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,et omnes reges terrae gloriam tuam,
17 quia aedificavit Dominus Sionet apparuit in gloria sua.
18 Respexit in orationem inopumet non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec pro generatione altera,et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo,Dominus de caelo in terram aspexit,
21 ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis;
22 ut annuntient in Sion nomen Dominiet laudem eius in Ierusalem,
23 cum congregati fuerint populi in unumet regna, ut serviant Domino.
24 Humiliavit in via virtutem meam,abbreviavit dies meos.Dicam: " Deus meus,
25 ne auferas me in dimidio dierum meorum;in generationem et generationem sunt anni tui.
26 Initio terram fundasti;et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes;et omnes sicut vestimentum veterascent,et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
28 Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt,et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ".