1 ALLELUIA.Confitemini Domino et invocate nomen eius,annuntiate inter gentes opera eius.
2 Cantate ei et psallite ei,meditamini in omnibus mirabilibus eius.
3 Laudamini in nomine sancto eius,laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum et potentiam eius,quaerite faciem eius semper.
5 Mementote mirabilium eius, quae fecit,prodigia eius et iudicia oris eius,
6 semen Abraham, servi eius,filii Iacob, electi eius.
7 Ipse Dominus Deus noster;in universa terra iudicia eius.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui,verbi, quod mandavit in mille generationes,
9 quod disposuit cum Abraham,et iuramenti sui ad Isaac.
10 Et statuit illud Iacob in praeceptumet Israel in testamentum aeternum
11 dicens: " Tibi dabo terram Chanaanfuniculum hereditatis vestrae ".
12 Cum essent numero brevi,paucissimi et peregrini in ea,
13 et pertransirent de gente in gentemet de regno ad populum alterum,
14 non permisit hominem nocere eiset corripuit pro eis reges:
15 " Nolite tangere christos meoset in prophetis meis nolite malignari ".
16 Et vocavit famem super terramet omne baculum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum,in servum venumdatus est Ioseph.
18 Strinxerunt in compedibus pedes eius,in ferrum intravit collum eius,
19 donec veniret verbum eius,eloquium Domini purgaret eum.
20 Misit rex et solvit eum,princeps populorum, et dimisit eum;
21 constituit eum dominum domus suaeet principem omnis possessionis suae,
22 ut erudiret principes eius sicut semetipsumet senes eius prudentiam doceret.
23 Et intravit Israel in Aegyptum,et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
24 Et auxit populum suum vehementeret confortavit eum super inimicos eius.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum eiuset dolum facerent in servos eius.
26 Misit Moysen servum suum,Aaron, quem elegit.
27 Posuit in eis verba signorum suorumet prodigiorum in terra Cham.
28 Misit tenebras et obscuravit,et restiterunt sermonibus eius.
29 Convertit aquas eorum in sanguinemet occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranasin penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit coenomyiaet scinifes in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem,ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum et ficulneas eorumet contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locustaet bruchus, cuius non erat numerus,
35 et comedit omne fenum in terra eorumet comedit fructum terrae eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,primitias omnis roboris eorum.
37 Et eduxit eos cum argento et auro;et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Laetata est Aegyptus in profectione eorum,quia incubuit timor eorum super eos.
39 Expandit nubem in protectionemet ignem, ut luceret eis per noctem.
40 Petierunt, et venit coturnix,et pane caeli saturavit eos.
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae,abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti suiad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exsultatione,electos suos in laetitia.
44 Et dedit illis regiones gentium,et labores populorum possederunt,
45 ut custodiant iustificationes eiuset leges eius servent.ALLELUIA.