1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
2 Dicant, qui redempti sunt a Domino,quos redemit de manu adversarii
3 et de regionibus congregavit eos,a solis ortu et occasu,ab aquilone et mari.
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso,viam civitatis habitationis non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes,anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7 Et deduxit eos in viam rectam,ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum,
9 quia satiavit animam sitientemet animam esurientem replevit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis,vincti in mendicitate et ferro,
11 quia exacerbaverunt eloquia Deiet consilium Altissimi spreverunt.
12 Et humiliavit in laboribus cor eorum,infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortiset vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum,
16 quia contrivit portas aereaset vectes ferreos confregit.
17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suaeet propter iniustitias suas afflicti sunt;
18 omnem escam abominata est anima eorum,et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum et sanavit eoset eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum;
22 et sacrificent sacrificium laudiset annuntient opera eius in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus,facientes operationem in aquis multis,
24 ipsi viderunt opera Dominiet mirabilia eius in profundo.
25 Dixit et excitavit spiritum procellae,et exaltati sunt fluctus eius.
26 Ascendunt usque ad caeloset descendunt usque ad abyssos;anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius,et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam eius in auram,et tacuerunt fluctus eius.
30 Et laetati sunt, quia siluerunt,et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino propter misericordiam eiuset mirabilia eius in filios hominum;
32 et exaltent eum in ecclesia plebiset in conventu seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertumet exitus aquarum in sitim,
34 terram fructiferam in salsuginema malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarumet terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes,et constituerunt civitatem habitationis.
37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,et fecerunt fructum in proventum suum.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis,et iumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt et vexati sunta tribulatione malorum et dolore.
40 Effudit contemptionem super principeset errare fecit eos in deserto invio.
41 Et suscepit pauperem de inopiaet posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti et laetabuntur,et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haecet intelleget misericordias Domini?.