1 ALLELUIA.In exitu Israel de Aegypto,domus Iacob de populo barbaro,
2 factus est Iuda sanctuarium eius,Israel potestas eius.
3 Mare vidit et fugit,Iordanis conversus est retrorsum;
4 montes saltaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium. -
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6 Montes, quod saltastis sicut arietes,et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini contremisce, terra,a facie Dei Iacob,
8 qui convertit petram in stagna aquarumet silicem in fontes aquarum.