1 Canticum ascensionum. David.Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: In domum Domini ibimus ".
2 Stantes iam sunt pedes nostriin portis tuis, Ierusalem.
3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,sibi compacta in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium,sedes domus David.
6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: Securi sint diligentes te!
7 Fiat pax in muris tuis,et securitas in turribus tuis! ".
8 Propter fratres meos et proximos meosloquar: " Pax in te! ".
9 Propter domum Domini Dei nostriexquiram bona tibi.