1 Canticum ascensionum.Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:non commovebitur, in aeternum manet.
2 Ierusalem, montes in circuitu eius,et Dominus in circuitu populi suiex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum,ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4 Benefac, Domine, boniset rectis corde.
5 Declinantes autem per vias pravasadducet Dominus cum operantibus iniquitatem.Pax super Israel!