1 Canticum ascensionum.Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,dicat nunc Israel,
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea,etenim non potuerunt adversum me.
3 Supra dorsum meum araverunt aratores,prolongaverunt sulcos suos.
4 Dominus autem iustusconcidit cervices peccatorum.
5 Confundantur et convertantur retrorsumomnes, qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fenum tectorum,quod, priusquam evellatur, exaruit;
7 de quo non implevit manum suam, qui metit,et sinum suum, qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt, qui praeteribant: Benedictio Domini super vos,benedicimus vobis in nomine Domini ".