1 Canticum ascensionum.De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam.Fiant aures tuae intendentesin vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est,ut timeamus te.
5 Sustinui te, Domine,sustinuit anima mea in verbo eius;speravit
6 anima mea in Dominomagis quam custodes auroram.Magis quam custodes auroram
7 speret Israel in Domino,quia apud Dominum misericordia,et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israelex omnibus iniquitatibus eius.