1 Canticum ascensionum.Memento, Domine, Davidet omnis mansuetudinis eius,
2 quia iuravit Domino,votum vovit Potenti Iacob:
3 " Non introibo in tabernaculum domus meae,non ascendam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum oculis meiset palpebris meis dormitationem,
5 donec inveniam locum Domino,tabernaculum Potenti Iacob ".
6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha,invenimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediamur in tabernaculum eius,adoremus ad scabellum pedum eius. -
8 Surge, Domine, in requiem tuam,tu et arca fortitudinis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur iustitiam,et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuumnon avertas faciem christi tui.
11 Iuravit Dominus David veritatemet non recedet ab ea: De fructu ventris tuiponam super sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meumet testimonia mea, quae docebo eos,filii eorum usque in saeculumsedebunt super sedem tuam ".
13 Quoniam elegit Dominus Sion,desideravit eam in habitationem sibi:
14 " Haec requies mea in saeculum saeculi;hic habitabo, quoniam desideravi eam.
15 Cibaria eius benedicens benedicam,pauperes eius saturabo panibus.
16 Sacerdotes eius induam salutari,et sancti eius exsultatione exsultabunt.
17 Illic germinare faciam cornu David,parabo lucernam christo meo.
18 Inimicos eius induam confusione,super ipsum autem efflorebit diadema eius ".