1 Magistro chori. David.Dixit insipiens in corde suo: " Non est Deus ".Corrupti sunt et abominationes operati sunt;non est qui faciat bonum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum,ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt;non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem,qui devorant plebem meam sicut escam panis?Dominum non invocaverunt;
5 illic trepidaverunt timore,quoniam Deus cum generatione iusta est.
6 Vos consilium inopis confundetis,Dominus autem spes eius est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel?Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae,exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.