1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis,protegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxilium de sanctoet de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tuiet holocaustum tuum pingue habeat.
5 Tribuat tibi secundum cor tuumet omne consilium tuum adimpleat.
6 Laetabimur in salutari tuoet in nomine Dei nostri levabimus signa;impleat Dominus omnes petitiones tuas.
7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:exaudivit illum de caelo sancto suo,in virtutibus salutis dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis,nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt,nos autem surreximus et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem,et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.