1 David. Maskil.Beatus, cui remissa est iniquitas,et obtectum est peccatum.
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,dum rugirem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
5 Peccatum meum cognitum tibi feciet delictum meum non abscondi.Dixi: " Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ".Et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.Et in diluvio aquarum multarumad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;exsultationibus salutis circumdabis me.
8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris;firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus,quibus non est intellectus;in camo et freno si accedis ad constringendum,non approximant ad te.
10 Multi dolores impii,sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti;et gloriamini, omnes recti corde.