1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Beatus, qui intellegit de egeno;in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus servabit eum et vivificabit eumet beatum faciet eum in terraet non tradet eum in animam inimicorum eius.
4 Dominus opem feret illi super lectum doloris eius;universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
5 Ego dixi: " Domine, miserere mei;sana animam meam, quia peccavi tibi ".
6 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? ".
7 Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur;cor eius congregabat iniquitatem sibi,egrediebatur foras et detrahebat.
8 Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei;adversum me cogitabant mala mihi:
9 " Maleficium effusum est in eo;et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ".
10 Sed et homo pacis meae, in quo speravi,qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
11 Tu autem, Domine, miserere meiet resuscita me, et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me,quia non gaudebit inimicus meus super me;
13 me autem propter innocentiam suscepistiet statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
14 Benedictus Dominus, Deus Israel,a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.