1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core.
2 Magnus Dominus et laudabilis nimisin civitate Dei nostri.
3 Mons sanctus eius collis speciosus,exsultatio universae terrae.Mons Sion, extrema aquilonis,civitas regis magni.
4 Deus in domibus eius notusfactus est ut refugium.
5 Quoniam ecce reges congregati sunt,convenerunt in unum.
6 Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt,conturbati sunt, diffugerunt;
7 illic tremor apprehendit eos,dolores ut parturientis.
8 In spiritu orientisconteres naves Tharsis.
9 Sicut audivimus, sic vidimusin civitate Domini virtutum,in civitate Dei nostri;Deus fundavit eam in aeternum.
10 Recogitamus, Deus, misericordiam tuamin medio templi tui.
11 Secundum nomen tuum, Deus,sic et laus tua in fines terrae;iustitia plena est dextera tua.
12 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudaepropter iudicia tua.
13 Circumdate Sion et complectimini eam,numerate turres eius.
14 Ponite corda vestra in virtute eiuset percurrite domos eius,ut enarretis in progenie altera.
15 Quoniam hic est Deus, Deus nosterin aeternum et in saeculum saeculi;ipse ducet nos in saecula.