1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".PSALMUS. Asaph. Canticum.
2 Confitebimur tibi, Deus;confitebimur et invocabimus nomen tuum:narrabimus mirabilia tua.
3 Cum statuero tempus,ego iustitias iudicabo.
4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,ego confirmavi columnas eius.
5 Dixi gloriantibus: " Nolite gloriari! "et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu!
6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum;nolite loqui adversus Deum proterva ".
7 Quia neque ab oriente neque ab occidenteneque a desertis exaltatio.
8 Quoniam Deus iudex est:hunc humiliat et hunc exaltat.
9 Quia calix in manu Dominivini meri plenus mixto.Et inclinavit ex hoc in hoc;verumtamen usque ad faeces epotabunt,bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum,cantabo Deo Iacob.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua iusti.