1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.
2 Domine, Dominus noster,quam admirabile est nomen tuum in universa terra,quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudempropter inimicos tuos,ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum,lunam et stellas, quae tu fundasti,
5 quid est homo, quod memor es eius,aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulo minus ab angelis,gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.Omnia subiecisti sub pedibus eius:
8 oves et boves universas,insuper et pecora campi,
9 volucres caeli et pisces maris,quaecumque perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster,quam admirabile est nomen tuum in universa terra!