1 PSALMUS. Asaph.Deus stetit in concilio divino,in medio deorum iudicat.
2 " Usquequo iudicabitis iniqueet facies peccatorum sumetis?
3 Iudicate egeno et pupillo,humilem et pauperem iustificate.
4 Eripite pauperemet egenum de manu peccatoris liberate ".
5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant;movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: " Dii estis,et filii Excelsi omnes ".
7 Vos autem sicut homines morieminiet sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, iudica terram,quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.