1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori.Secundum " Mahalat ". Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae,in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea;inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea,et vita mea inferno appropinquavit.
5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum,factus sum sicut homo sine adiutorio.
6 Inter mortuos liber,sicut vulnerati dormientes in sepulcris;quorum non es memor amplius,et ipsi de manu tua abscissi sunt.
7 Posuisti me in lacu inferiori,in tenebrosis et in umbra mortis.
8 Super me gravatus est furor tuus,et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me,posuisti me abominationem eis;conclusus sum et non egrediar.
10 Oculi mei languerunt prae afflictione.Clamavi ad te, Domine, tota die,expandi ad te manus meas. -
11 Numquid mortuis facies mirabilia,aut surgent umbrae et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuamet veritatem tuam in loco perditionis?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua,et iustitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi,et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis animam meam,abscondis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea;portavi pavores tuos et conturbatus sum.
17 Super me transierunt irae tuae,et terrores tui exciderunt me.
18 Circuierunt me sicut aqua tota die,circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum,et noti mei sunt tenebrae.