A Fé vem pelo Ouvir
15 Et dixit eis: " Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium bona ".
16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? ".
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
14 et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens:Auditu audietis et non intellegetiset videntes videbitis et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi huius,et auribus graviter audieruntet oculos suos clauserunt,ne quando oculis videantet auribus audiantet corde intellegant et convertantur,et sanem eos".
16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
3 Inclinate aurem vestram et venite ad me;audite, ut vivat anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles.
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
10 Et convocata ad se turba, dixit eis: " Audite et intellegite:
9 Et dixit: " Vade, et dices populo huic:Audientes audite et nolite intellegere,et videntes videte et nolite cognoscere".
10 Pingue redde cor populi huiuset aures eius aggravaet oculos eius excaeca,ne forte videat oculis suiset auribus suis audiatet corde suo intellegat et convertaturet sanetur ".
28 At ille dixit: " Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! .
23 Si quis habet aures audiendi, audiat ".
24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
2 Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
44 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in Prophetis: "Et erunt omnes docibiles Dei ". Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.