A Última Palavra vem do Senhor

14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;

15 pro eo ut dicatis: " Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ".

35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.

6 Omnia, quaecumque voluit,Dominus fecit in caelo et in terra,in mari et in omnibus abyssis.

8 Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; haec est dies, de qua locutus sum.

23 Cui respondit Dominus: " Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non ".

17 et ipse est ante omnia,et omnia in ipso constant.

19 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur,nec ut filius hominis, ut mutetur.Numquid dixit et non faciet?Locutus est et non implebit?

11 sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo:non revertetur ad me vacuum,sed faciet, quaecumque volui,et prosperabitur in his, ad quae misi illud.

2 " Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio.

1 Hominis est animum praeparare,et Domini est responsio linguae.

4 Universa secundum proprium finem operatus est Dominus;impium quoque ad diem malum.

27 " Ecce ego Dominus, Deus universae carnis; numquid mihi difficile erit omne verbum?