9 Quia si confitearis in ore tuo: " Dominum Iesum! ", et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
31 At illi dixerunt: " Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua .
20 Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum.
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
12 Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ".
21 Et erit:omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit".
23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.
6 Dicit ei Iesus: " Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,