2 Dixi Domino: " Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te ".
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.
1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
11 Servite Domino in timoreet exsultate ei cum tremore.
2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,narrabo omnia mirabilia tua.
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ".
9 Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse,
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
1 ALLELUIA.Confitemini Domino et invocate nomen eius,annuntiate inter gentes opera eius.
42 Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum:Numquid victimas et hostias obtulistis mihiannis quadraginta in deserto, domus Israel?
43 Et suscepistis tabernaculum Molochet sidus dei vestri Rhaephan,figuras, quas fecistis ad adorandum eas.Et transferam vos trans Babylonem".
36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.
11 scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus,mihi flectetur omne genu,et omnis lingua confitebitur Deo ".
19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
11 Dum confringuntur ossa mea,exprobraverunt mihi, qui tribulant me,dum dicunt mihi quotidie: " Ubi est Deus tuus? ". -
11 Tua est, Domine, magnificentia et potentia,gloria, splendor atque maiestas.Cuncta enim, quae in caelo sunt et in terra, tua sunt.Tuum, Domine, regnum, et tu elevaris ut caput super omnia.
9 Propter quod et Deus illum exaltavitet donavit illi nomen,quod est super omne nomen,
10 ut in nomine Iesu omne genu flectaturcaelestium et terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur Dominus Iesus Christus! ",in gloriam Dei Patris.
21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
38 At ille ait: " Credo, Domine! "; et adoravit eum.
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Deiet delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;iter facite ei, qui fertur super nubes:Dominus nomen illi.Iubilate in conspectu eius;
11 Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: " Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius " super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
2 Fortitudo mea et robur meum Dominus,et factus est mihi in salutem.Iste Deus meus,et glorificabo eum;Deus patris mei,et exaltabo eum!
9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venientet adorabunt coram te, Domine,et glorificabunt nomen tuum,
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia:tu es Deus solus.
1 Domine, Deus meus es tu;exaltabo te, confitebor no mini tuo,quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas, fideles, veraces.
16 Provocaverunt eum in diis alieniset in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17 Immolaverunt daemonibus et non Deo,diis, quos ignorabant;novi recentesque venerunt,quos non coluerunt patres vestri.
18 Petram, quae te genuit, dereliquisti,et oblitus es Domini creatoris tui.
8 Et respondens Iesus dixit illi: " Scriptum est: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ".
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
12 Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in aeternum misericordia eius.
35 Et dicite: "Salva nos, Deus salvator noster,et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuoet exsultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus, Deus Israel,ab aeterno usque in aeternum" ".Et dixit omnis populus: " Amen! " et " Laus Domino! ".
4 Quis non timebit, Domine,et glorificabit nomen tuum?Quia solus Sanctus,quoniam omnes gentes venientet adorabunt in conspectu tuo,quoniam iudicia tua manifestata sunt ".
3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
17 Ad ipsum ore meo clamaviet exaltavi in lingua mea.
17 Ficus enim non florebit,et non erit fructus in vineis;mentietur opus olivae,et arva non afferent cibum;abscissum est de ovili pecus,et non est armentum in praesepibus.
18 Ego autem in Domino gaudeboet exsultabo in Deo salvatore meo.
11 " Dignus es, Domine et Deus noster,accipere gloriam et honorem et virtutem,quia tu creasti omnia,et propter voluntatem tuam erant et creata sunt ".
18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
4 Introite portas eius in confessione,atria eius in hymnis,confitemini illi, benedicite nomini eius.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ".
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
3 sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,labia mea laudabunt te.
22 Idcirco magnus es, Domine Deus, quia non est similis tui; neque est Deus extra te, iuxta omnia, quae audivimus auribus nostris.
2 afferte Domino gloriam nominis eius,adorate Dominum in splendore sancto.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius.
9 Canite ei et psalliteet narrate omnia mirabilia eius.
1 Magistro chori. Canticum. PSALMUS.Iubilate Deo, omnis terra,
2 psalmum dicite gloriae nominis eius,glorificate laudem eius.
3 Dicite Deo: " Quam terribilia sunt opera tua.Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te et psallat tibi,psalmum dicat nomini tuo ".
7 dicens magna voce: " Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ".
20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meaeet nudus revertar illuc.Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est:sit nomen Domini benedictum ".
21 Dicit ei Iesus: " Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
22 Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
8 Repleatur os meum laude tua,tota die magnitudine tua.
8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.
9 Et dicit mihi: " Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ".
11 Quis similis tuiin diis, Domine?Quis similis tui,magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis,faciens mirabilia?
34 Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in aeternum misericordia eius.
13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suoet labiis suis glorificat me,cor autem eius longe est a me,et est timor eorum erga mevelut mandatum hominum perceptum,
10 Tunc dicit ei Iesus: Vade, Satanas! Scriptum est enim:Dominum Deum tuum adorabiset illi soli servies" ".
6 Expandi manus meas ad te,anima mea sicut terra sine aqua tibi.
5 Exaltate Dominum Deum nostrumet adorate ad scabellum pedum eius,quoniam sanctus est.
6 Venite, adoremus et procidamuset genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
5 Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
1 Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
16 Cavete, ne decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos,
28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
29 etenim Deus noster ignis consumens est.
1 ALLELUIA.Laudate Dominum in sanctuario eius,laudate eum in firmamento virtutis eius.
2 Laudate eum in magnalibus eius,laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
3 Laudate eum in sono tubae,laudate eum in psalterio et cithara,
4 laudate eum in tympano et choro,laudate eum in chordis et organo,
5 laudate eum in cymbalis benesonantibus,laudate eum in cymbalis iubilationis:omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.
17 Convertetur dolor eius in caput eius,et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
14 Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator.
6 Venite, adoremus et procidamuset genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
2 Non est sanctus ut est Dominus;neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.
3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ".
5 Et dixerunt Levitae Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia: Surgite, benedicite Domino Deo vestroab aetemo usque in aeternum,et benedicant nomini gloriae tuae excelsosuper omnem benedictionem et laudem.
1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
22 Salva me ex ore leoniset a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis,in medio ecclesiae laudabo te.