O Adultério
11 Et dicit illis: " Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ".
14 Fovea profunda os alienae;cui iratus est Dominus, incidet in eam.
16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
19 De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
3 Favum enim stillant labia meretricis,et nitidius oleo guttur eius;
4 novissima autem illius amara quasi absinthiumet acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes eius descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius tendunt;
6 cum non observet semitam vitae,vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
7 Nunc ergo, fili mi, audi meet ne recedas a verbis oris mei.
8 Longe fac ab ea viam tuamet ne appropinques foribus domus eius.
9 Ne des alienis honorem tuumet annos tuos crudeli,
4 Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.
3 Favum enim stillant labia meretricis,et nitidius oleo guttur eius;
4 novissima autem illius amara quasi absinthiumet acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes eius descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius tendunt;
6 cum non observet semitam vitae,vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
21 Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua.
22 Ecce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei?Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
14 Non moechaberis.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,et vestimenta illius non ardebunt?
28 Aut ambulare super prunas,et non comburentur plantae eius?
29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui;non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus,blanditiae eius inebrient te in omni tempore,in amore eius delectare iugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab alienaet foveris in sinu extraneae?
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
8 Longe fac ab ea viam tuamet ne appropinques foribus domus eius.
9 Ne des alienis honorem tuumet annos tuos crudeli,
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,et labores tui sint in domo aliena,
11 et gemas in novissimis,quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
12 et dicas: " Cur detestatus sum disciplinam,et increpationes renuit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium meet magistris non inclinavi aurem meam?
14 Paene fui in omni malo,in medio ecclesiae et synagogae ".
32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;perdet animam suam, qui hoc fecerit.
32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;perdet animam suam, qui hoc fecerit.
33 Plagam et ignominiam congregat sibi,et opprobrium illius non delebitur.
34 Quia zelus est furor viri,et non parcet in die vindictae
35 nec accipiet personam tuam in piaculumnec suscipiet dona plurima.
27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
18 Inclinata est enim ad mortem domus eius,et ad inferos semitae ipsius;
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertenturnec apprehendent semitas vitae.
4 et dicunt ei: " Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio.
5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ".
6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra.
7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: " Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ";
8 et iterum se inclinans scribebat in terra.
9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans.
10 Erigens autem se Iesus dixit ei: " Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ".
11 Quae dixit: " Nemo, Domine ". Dixit autem Iesus: " Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ".