2 Praeoccupemus faciem eius in confessioneet in psalmis iubilemus ei.
28 Deus meus es tu, et confitebor tibi,Deus meus, et exaltabo te.
4 Introite portas eius in confessione,atria eius in hymnis,confitemini illi, benedicite nomini eius.
7 Praecinite Domino in confessione,psallite Deo nostro in cithara.
10 Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae.
11 In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
1 ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
2 Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
3 memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;
19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
21 subiecti invicem in timore Christi.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
30 Ego autem sum pauper et dolens;salus tua, Deus, suscipit me.
6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
7 Dominus adiutor meus et protector meus,in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,et exsultavit cor meum,et in cantico meo confitebor ei.
13 Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibiet laudamus nomen tuum inclitum.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,