Agradecimento pela Família
16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis,ita filii iuventutis.
5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.
9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.
14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: " Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel
15 et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii ".
6 Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.
4 non occultabimus a filiis eorum,generationi alteri narranteslaudes Domini et virtutes eiuset mirabilia eius, quae fecit.
28 Afferte Domino, familiae populorumafferte Domino gloriam et imperium;
27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.
19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,sicut et ego hodie;pater filiis notam faciet veritatem tuam.