Agradecimento pela Vida

20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,

6 Circumdederunt me aquae usque ad guttur,abyssus vallavit me,iuncus alligatus est capiti meo.

7 Ad extrema montium descendi,terrae vectes concluserunt me in aeternum,sed eduxisti de fovea vitam meam,Domine Deus meus.

1 Magistro chori. Ad modum cantici " Mut labben ". PSALMUS. David.

2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,narrabo omnia mirabilia tua.

1 ALLELUIA.Lauda, anima mea, Dominum;

2 laudabo Dominum in vita mea,psallam Deo meo, quamdiu fuero.

7 iustitia tua sicut montes Dei,iudicia tua abyssus multa:homines et iumenta salvabis, Domine.

8 Quam pretiosa misericordia tua, Deus!Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;

9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae,et torrente voluptatis tuae potabis eos.

15 Gratias Deo super inenarrabili dono eius.

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,

10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

58 RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae,redemisti vitam meam.

33 Cantabo Domino in vita mea,psallam Deo meo quamdiu sum.

34 Iucundum sit ei eloquium meum,ego vero delectabor in Domino.

3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;ipse fecit nos, et ipsius sumus,populus eius et oves pascuae eius.

4 Introite portas eius in confessione,atria eius in hymnis,confitemini illi, benedicite nomini eius.

1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.

2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti menec delectasti inimicos meos super me.

3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.

15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.

16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

12 gratias agentes Patri,qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarumet transtulit in regnum Filii dilectionis suae,

14 in quo habemus redemptionem,remissionem peccatorum;

15 qui est imago Dei invisibilis,primogenitus omnis creaturae,

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra,visibilia et invisibilia,sive throni sive dominationessive principatus sive potestates.Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

17 et ipse est ante omnia,et omnia in ipso constant.