Ajuda
26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
27 qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
17 Nisi quia Dominus adiuvit me,paulo minus habitasset in loco silentii anima mea.
6 Benedictus Dominus,quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
7 Dominus adiutor meus et protector meus,in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,et exsultavit cor meum,et in cantico meo confitebor ei.
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.
16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
13 Quia ego Dominus Deus tuusapprehendens manum tuamdicensque tibi: " Ne timeas;ego auxiliabor tibi.
39 TAU. Salus autem iustorum a Domino,et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eoset eruet eos a peccatoribus et salvabit eos,quia speraverunt in eo.
4 Deus, exaudi orationem meam,auribus percipe verba oris mei!
9 Adiuva nos, Deus salutaris nostri,propter gloriam nominis tui et libera nos;et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
2 Auxilium meum a Domino,qui fecit caelum et terram.
36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae,et exauditio tua magnificavit me.
22 Ne derelinquas me, Domine;Deus meus, ne discesseris a me.