12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
1 Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
15 Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
16 dicat autem aliquis de vobis illis: " Ite in pace, calefacimini et saturamini ", non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.
38 date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ".
2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
17 Feneratur Domino, qui miseretur pauperis,et vicissitudinem suam reddet ei.
35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me".
37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?
39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?".
40 Et respondens Rex dicet illis: "Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis".
35 Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: "Beatius est magis dare quam accipere!" ".
36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
37 Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: " Quid ergo faciemus? ".
11 Respondens autem dicebat illis: " Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ".
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
33 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.