Aliança

31 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudae pactum novum;

32 non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.

33 Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

34 Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum"; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius ".

8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ".

5 Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius.

6 Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.

27 Confirmabit autem pactum multishebdomade una;et in dimidio hebdomadideficiet hostia et sacrificium,et erit super alam abominationis vastator,et usquedum consummatio et decretumeffundantur super vastatorem ".

5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim

10 Respondit Dominus: " Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum.

17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.

10 Dixitque Dominus ad Moysen:

11 " Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.

12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,

13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ".

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus: " Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,

5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum ".

9 Dixit iterum Deus ad Abraham: " Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,

11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.

16 Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: " Requirat Dominus de manu inimicorum David! ".

17 Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum.

15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.

18 In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: " Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,

19 Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos

20 et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque

21 et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos ".

20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,

21 aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

16 Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.

17 Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.

13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.

12 Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu Domini.

13 Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum.

1 Pepigi foedus cum oculis meisut ne cogitarem quidem de virgine.

6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

3 Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus pacto.

11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram ".

5 Si ergo audieritis vocem meamet custodieritis pactum meum,eritis mihi in peculium de cunctis populis;mea est enim omnis terra.

6 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

20 " Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,

21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis.

17 Misericordia autem Domini ab aeternoet usque in aeternum super timentes eum;et iustitia illius in filios filiorum,

18 in eos, qui servant testamentum eiuset memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

9 Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes

24 Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.

25 Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis.

26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;

25 Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;

16 Ut eruaris a muliere alienaet ab extranea, quae mollit sermones suos

17 et relinquit ducem pubertatis suaeet pacti Dei sui oblita est.

15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.

6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel;

7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: " Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? ". Qui respondit: " Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui ".

8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:

9 " Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos

10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.

11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram ".

12 Dixitque Deus: " Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.

21 Hoc foedus meum cum eis,dixit Dominus: Spiritus meus, qui est super te,et verba mea, quae posui in ore tuo,non recedent de ore tuoet de ore seminis tuiet de ore seminis seminis tui,dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum ".