1 David.Benedic, anima mea, Domino,et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
28 Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.
23 Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi,et anima mea, quam redemisti;
1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.
2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii,a lingua dolosa.
1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.
16 Haec dicit Dominus: State super vias et videteet interrogate de semitis antiquis,quae sit via bona, et ambulate in eaet invenietis refrigerium animabus vestris ".Et dixerunt: " Non ambulabimus! ".
24 Favus mellis composita verba,dulcedo animae et sanitas ossium.
14 En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum.
7 A finibus caelorum egressio eius,et occursus eius usque ad fines eorum,nec est quod se abscondat a calore eius.
5 ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra ".
11 Dum confringuntur ossa mea,exprobraverunt mihi, qui tribulant me,dum dicunt mihi quotidie: " Ubi est Deus tuus? ". -
13 Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
37 Ait autem illi: " Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.
5 Sustinui te, Domine,sustinuit anima mea in verbo eius;speravit
29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua.