4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei?Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
16 Quae respondit: "Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus.
17 Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit ".
1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.
2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui.
3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.
10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.
24 Vir cum amicis concuti potest,sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.
20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit;amicus stultorum malus efficietur.
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,
12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.
9 Unguento et ture delectatur coret dulcedine amici in consilio ex animo.
11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.
12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
9 Qui celat delictum, quaerit amicitias;qui sermone repetit, separat foederatos.
7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.
17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.
12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.
1 Et dixit David: " Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? ".
5 Melior est manifesta correptioquam amor absconditus.
6 Veriora sunt vulnera diligentisquam fraudulenta oscula odientis.
33 Noli te seduci: " Corrumpunt mores bonos colloquia mala ".
24 Vir cum amicis concuti potest,sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Omnipotentis derelinquit.
17 Omni tempore diligit, qui amicus est,et frater ad angustiam natus est.
9 Unguento et ture delectatur coret dulcedine amici in consilio ex animo.
10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseriset domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae.Melior est vicinus iuxta quam frater procul.
1 Canticum ascensionum. David.Ecce quam bonum et quam iucundumhabitare fratres in unum:
17 Omni tempore diligit, qui amicus est,et frater ad angustiam natus est.
3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.
6 pater orphanorum et iudex viduarum,Deus in habitaculo sancto suo.
19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ".
13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
24 Noli esse amicus homini iracundoneque ambules cum viro furioso,
25 ne forte discas semitas eiuset sumas scandalum animae tuae.
9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,
15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
1 Canticum ascensionum. David.Ecce quam bonum et quam iucundumhabitare fratres in unum:
2 sicut unguentum optimum in capite,quod descendit in barbam, barbam Aaron,quod descendit in oram vestimenti eius;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion,quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,vitam usque in saeculum.
12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,
10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.
10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
28 Homo perversus suscitat lites,et mussitator separat familiares.
17 Ferrum ferro exacuitur,et homo exacuit faciem amici sui.
10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseriset domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae.Melior est vicinus iuxta quam frater procul.
21 Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
33 Noli te seduci: " Corrumpunt mores bonos colloquia mala ".