10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
8 Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ".
13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
9 De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
37 Ait autem illi: " Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
38 hoc est magnum et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: " Diliges proximum tuum sicut teipsum ", bene facitis;
11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.
14 Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte.
10 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.
12 Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
1 Caritas fraternitatis maneat.
2 Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
3 Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes.
20 Si quis dixerit: " Diligo Deum ", et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere.
21 Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
7 Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est; et omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum.