9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudempropter inimicos tuos,ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum,lunam et stellas, quae tu fundasti,
5 quid est homo, quod memor es eius,aut filius hominis, quoniam visitas eum?
17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;nimis gravis summa earum.
18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur;si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.
7 Suscitans de terra inopem,de stercore erigens pauperem,
8 ut collocet eum cum principibus,cum principibus populi sui.
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ".
6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
3 Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.