3 In quacumque die invocavero te, exaudi me;multiplicabis in anima mea virtutem.
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
6 confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem.
6 In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus,
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,
12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam.
1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?
16 Responditque populus et ait: " Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis.
17 Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus;
39 TAU. Salus autem iustorum a Domino,et protector eorum in tempore tribulationis.
11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem.
7 ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem;
11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.