11 Notas mihi facies vias vitae,plenitudinem laetitiae cum vultu tuo,delectationes in dextera tua usque in finem.
7 Multi dicunt: " Quis ostendit nobis bona? ".Leva in signum super nos lumen vultus tui, Domine!
24 "Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!".
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
31 Corona dignitatis canities,quae in viis iustitiae reperietur.
4 quia Dominus Deus vester incedit vobiscum et pro vobis contra adversarios vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo".
3 Ego Dominus, qui servo eam;per singula momenta irrigabo eam.Ne forte visitetur contra eam,nocte et die servo eam.
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,et ridebit in die novissimo.
26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,et lex clementiae in lingua eius.
4 Concaluit cor meum intra me,et in meditatione mea exarsit ignis.
5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum;et numerum dierum meorum quis est,ut sciam quam brevis sit vita mea ".
3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
2 Benedic, anima mea, Dominoet noli oblivisci omnes retributiones eius.
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
1 David.Benedictus Dominus, adiutor meus,qui docet manus meas ad proeliumet digitos meos ad bellum.
2 Misericordia mea et fortitudo mea,refugium meum et liberator meus;scutum meum, et in ipso speravi,qui subdit populum meum sub me.
12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
6 Laetabimur in salutari tuoet in nomine Dei nostri levabimus signa;impleat Dominus omnes petitiones tuas.
7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:exaudivit illum de caelo sancto suo,in virtutibus salutis dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis,nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;
2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
4 Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.
1 ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,
9 " Speravit in Domino: eripiat eum,salvum faciat eum, quoniam vult eum ".
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ad ubera matris meae.
6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur meomnibus diebus vitae meae,et inhabitabo in domo Dominiin longitudinem dierum.
24 Haec est dies, quam fecit Dominus:exsultemus et laetemur in ea.
13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.
15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.
16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;nimis gravis summa earum.
6 Super te innixus sum ex utero,de ventre matris meae tu es susceptor meus;in te laus mea semper.
13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.
14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.
15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.
16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
5 Psallite Domino, sancti eius,et confitemini memoriae sanctitatis eius,
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ad ubera matris meae.
45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ".
7 Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te.
1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.
2 Bonum est confiteri Dominoet psallere nomini tuo, Altissime,