Aprender

1 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam.

11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.

9 Anima mea desiderat te in nocte,sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero.Cum resplenduerint iudicia tua in terra,iustitiam discent habitatores orbis.

5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me,quia tu es Deus salutis meae,VAU. et te sustinui tota die.

27 Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.

8 TETH. Dulcis et rectus Dominus,propter hoc peccatores viam docebit;

9 IOD. diriget mansuetos in iudicio,docebit mites vias suas.

1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam;qui autem odit increpationes, insipiens est.

20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos,

19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,

20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ".

4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihiet semitas tuas edoce me.

16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;

26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.

9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.

29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.

30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ".

8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris;firmabo super te oculos meos.

5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abiciasnec asperneris, cum ab eo corriperis:

12 quem enim diligit, Dominus corripitet quasi pater in filio complacet sibi.

7 Timor Domini principium scientiae.Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

10 Doce me facere voluntatem tuam,quia Deus meus es tu.Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;

42 et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.

16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: " Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.

11 Viam sapientiae monstravi tibi;duxi te per semitas aequitatis,