Arca de Noé

15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:

16 " Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam ".

23 Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.

3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;

7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.

8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.

9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.

10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.

12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.

1 Dixitque Dominus ad Noe: " Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.

20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

21 Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,

22 qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.

8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:

9 " Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos

10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.

11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram ".

16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.

7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.

10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.

13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.

37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.

38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,

39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.

40 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;

41 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.

7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.

13 dixit ad Noe: " Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.

14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcae pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea.