Arrependimento
8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae
32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ".
13 Qui abscondit scelera sua, non prosperabit;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea,misericordiam consequetur.
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.
30 Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant,
3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: " Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ".
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel.
2 Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo.
3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus necdum congregatus erat in Ierusalem.
4 Placuit ergo sermo regi et omni multitudini,
5 et decreverunt, ut mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent Pascha Domino, Deo Israel, in Ierusalem; in plurima enim multitudine non fecerant, sicut lege praescriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: " Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum.
7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8 Nolite nunc indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in aeternum; servite Domino Deo vestro, ut avertatur a vobis ira furoris eius.
9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc: misericors enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum ".
10 Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11 Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem.
12 In Iuda quoque facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent praeceptum regis et principum iuxta verbum Domini.
13 Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde.
14 Et surgentes destruxerunt altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron.
15 Et mactaverunt Pascha quarta decima die mensis secundi; sacerdotes autem atque Levitae confusi sanctificati sunt et attulerunt holocausta in domum Domini.
16 Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei, sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multi in coetu sanctificati non essent; idcirco Levitae mactaverunt victimas Paschae omnibus, qui non erant mundi, ut sanctificarent illas Domino.
18 Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze chias dicens: " Dominus bonus propitietur
19 cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii ".
20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21 Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia.
22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum.
23 Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24 Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25 Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda.
26 Factaque est grandis laetitia in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat.
27 Surrexerunt autem sacerdotes levitici generis benedicentes populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio eorum in habitaculum sanctum eius in caelum.
7 Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
23 Convertimini ad correptionem meam;en proferam vobis spiritum meumet ostendam vobis verba mea.
1 In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
2 " Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
5 Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
6 Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis" ".
7 In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
8 " Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
9 Et dixi: "Quid sunt isti, domine mi?". Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Ego ostendam tibi quid sint isti".
10 Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: "Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram".
11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
12 Et respondit angelus Domini et dixit: "Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!".
13 Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
14 Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
15 sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
17 Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem".
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
19 Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.
19 Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
15 et dicens: " Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ".
9 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
13 Euntes autem discite quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium". Non enim veni vocare iustos sed peccatores ".
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra,et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multae misericordiaeet placabilis super malitia ".
10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ".
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.