Ascensão
2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ".
10 Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt: " Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ".
50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.
17 Dicit ei Iesus: " Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ".
16 Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium:Qui manifestatus est in carne,iustificatus est in Spiritu,apparuit angelis,praedicatus est in gentibus,creditus est in mumdo,assumptus est in gloria.
33 Dixit ergo Iesus: " Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.