11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
16 Fatuus statim indicat iram suam,dissimulat autem iniuriam callidus.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
25 Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
1 Pepigi foedus cum oculis meisut ne cogitarem quidem de virgine.
2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;
5 et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
28 Urbs diruta et absque murovir, qui non potest cohibere spiritum suum.
11 Totum spiritum suum profert stultus;sapiens mitigat eum in posterum.
12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.
8 Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
32 Melior est patiens viro forti,et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram,averte pedem tuum a malo.
21 Mors et vita in manu linguae;qui diligunt eam, comedent fructus eius.