22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
23 nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;
24 ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;
2 praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: " Putasne intellegis, quae legis? ".
31 Qui ait: " Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ". Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.
32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus estet sicut agnus coram tondente se sine voce,sic non aperit os suum.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium bona ".
16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? ".
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet ".
4 Qui respondens dixit: Scriptum est:Non in pane solo vivet homo,sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ".
11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
35 Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
10 Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel praeceptum et iudicium.
12 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
7 Euntes autem praedicate dicentes: "Appropinquavit regnum caelorum".
6 Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium;
7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi.
8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit!
9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit!
4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
8 Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens:
17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
10 Et quomodo descendit imber et nix de caeloet illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram et infundit eamet germinare eam facitet dat semen serenti et panem comedenti,
11 sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo:non revertetur ad me vacuum,sed faciet, quaecumque volui,et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;
19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam?In custodiendo sermones tuos.
8 Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens:
160 Principium verborum tuorum veritas,in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
19 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
12 Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis;
13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.
14 Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur;
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit;
21 non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
1 Spiritus Domini Dei super me,eo quod unxerit Dominus me;ad annuntiandum laeta mansuetis misit me,ut mederer contritis cordeet praedicarem captivis liberationemet clausis apertionem;
2 ut praedicarem annum placabilem Dominoet diem ultionis Deo nostro;ut consolarer omnes lugentes,
3 ut ponerem lugentibus Sionet darem eis coronam pro cinere,oleum gaudii pro luctu,pallium laudis pro spiritu maeroris.Et vocabuntur Terebinthi iustitiae,plantatio Domini ad glorificandum.
25 verbum autem Domini manet in aeternum.Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
1 Verbum Domini, quod factum est ad loel filium Phatuel.
15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
18 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: " Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ".
13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.
2 Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis
3 adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: " Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ".
25 Et ipse dixit ad eos: " O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ".
27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
5 Omnis sermo Dei probatusclipeus est sperantibus in eum.
6 Ne addas quidquam verbis illius:et arguaris inveniarisque mendax.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
1 Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae.