9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?".
48 At ipse dixit illi: " Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ".
10 Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populum ad tabernacula sua, laetantem atque gaudentem super bono, quod fecerat Dominus Davidi et Salomoni et Israeli populo suo.
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: " Confidite, ego sum; nolite timere! ".
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ".
10 Si fueris lassus in die angustiae,coartabitur fortitudo tua.
6 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
25 rursum ait ad eos: " Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis ".
27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: " Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ".
25 Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
10 Ne timeas, quia ego tecum sum;ne declines, quia ego Deus tuus:confortabo te et auxiliabor tibiet sustentabo te dextera iustitiae meae.
7 " Viriliter agite et confortamini! Nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem, quae est cum eo. Multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo:
24 Diligite Dominum, omnes sancti eius:fideles conservat Dominuset retribuit abundanter facientibus superbiam.