Casa de Deus
4 Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae,tu propitiaberis eis.
16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: " Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ".
17 Pavensque: " Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ".
4 Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.
44 Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.
47 Salomon autem aedificavit illi domum.
48 Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49 "Caelum mihi thronus est,terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus,aut quis locus requietionis meae?
50 Nonne manus mea fecit haec omnia?".
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
13 et dicit eis: " Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ".
1 Haec dicit Dominus: Caelum thronus meus,terra autem scabellum pedum meorum.Quae ista domus, quam aedificabitis mihi,et quis iste locus quietis meae?
2 Omnia haec manus mea fecit,et mea sunt universa ista,dicit Dominus.Ad hunc autem respiciam,ad pauperculum et contritum spirituet trementem sermones meos.
8 Videbunt iusti et timebuntet super eum ridebunt:
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
16 et his, qui columbas vendebant, dixit: " Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ".
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: " Zelus domus tuae comedit me ".
19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
10 Protector noster aspice, Deus,et respice in faciem christi tui.
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
1 Canticum ascensionum. David.Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: In domum Domini ibimus ".
6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
9 extraneus factus sum fratribus meiset peregrinus filiis matris meae.
6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur meomnibus diebus vitae meae,et inhabitabo in domo Dominiin longitudinem dierum.