15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
4 Unum petii a Domino, hoc requiram:ut inhabitem in domo Dominiomnibus diebus vitae meae,ut videam voluptatem Dominiet visitem templum eius.
5 Quoniam occultabit me in tentorio suoin die malorum.Abscondet me in abscondito tabernaculi sui,in petra exaltabit me.
1 Canticum ascensionum. David.Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: In domum Domini ibimus ".
6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
12 Et despiciet oculus meus inimicos meos,et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
13 Iustus ut palma florebit,sicut cedrus Libani succrescet.
19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ".
23 Respondit Iesus et dixit ei: " Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
13 et dicit eis: " Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ".
48 Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
49 "Caelum mihi thronus est,terra autem scabellum pedum meorum.Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus,aut quis locus requietionis meae?
50 Nonne manus mea fecit haec omnia?".
1 Haec dicit Dominus: Caelum thronus meus,terra autem scabellum pedum meorum.Quae ista domus, quam aedificabitis mihi,et quis iste locus quietis meae?
2 Omnia haec manus mea fecit,et mea sunt universa ista,dicit Dominus.Ad hunc autem respiciam,ad pauperculum et contritum spirituet trementem sermones meos.
1 Canticum ascensionum.Ecce benedicite Dominum,omnes servi Domini,qui statis in domo Domini per noctes.
2 Extollite manus vestras ad sanctuariumet benedicite Dominum.
6 Etenim benignitas et misericordia subsequentur meomnibus diebus vitae meae,et inhabitabo in domo Dominiin longitudinem dierum.